Panel logowania

zasadą jest, że nawę użytkownika stanowi charakterystyczny skrót nazwy placówki.

Hasło natomiast jest to samo, które było onegdaj
w księgowej sprawozdawczości lub to, które zostało ostatnio Państwu przekazane

Logowanie

Zadanie 5. (50 pkt)
Dokonaj przekładu na język polski podanego niżej fragmentu dzieła autora klasycznego.
Marcus T. Cicero, Cato Maior sive de senectute, XVIII, 62-63

        Sed in omni ratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit. Ex eo efficitur, id quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem, quae se oratione defenderet. Non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos. Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque communia, salutari, appeti, decedi, assurgi, deduci, reduci, consuli; quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata sit, ita diligentissime observantur. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno conssesu locum nusquam ei datum a suis civibus; cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui legati cum essent certo in loco consederant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse.

Tłumaczenie należy złożyć najpóźniej: skrzynka kontaktowa.